monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 22
'Memor ero nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi.' In Hebraico: 'Recordabor nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea confitebuntur tibi populi in saeculum et in aeternum.' Quod nos interpretati sumus, 'confitebuntur tibi,' Symmachus transtulit, 'laudabunt te.' Regina, quae steterat a dextris regis in vestitu deaurato, et iussa fuerat oblivisci populi et domus patris sui; et iterum illi dictum erat: 'Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram,' intelligens quanta decoranda sit gloria, et quibus praemiis sublevanda, convertit ad sponsum voces suas, et pollicetur recordaturam se semper nominis sponsi, in omni generatione et generatione. Quod promisit, videmus expletum. Ipsa Christiana nobis omnibus Christianorum nomen imposuit: nomen novum, in quo 'benedicentur omnes familiae gentium.' Recordatur autem non in una generatione, sed in omnibus: vel cunctas significans nationes, vel duas generationes, Iudaeorum atque Gentilium. Et quia hoc parum est, si in duabus generationibus nominis Domini recordetur, propterea populi qui in Ecclesia fuerint, confitebuntur et laudabunt Dominum in aeternum et in saeculum saeculi. Quando et tu, o filia Principia, sanctorum mixta choro, inter virgines duceris ad regem, et ex domibus eburneis delectabis sponsum in honore tuo: tunc recordare et mei, qui huius Psalmi tibi, Domino revelante, intelligentiam tribui, et dicito: 'Memor ero nominis tui;' ut quae partem intellexisti carminis, si vita comes fuerit, et totum Canticum Canticorum intelligas.